Ritratto dell’imperatore Nerone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ritratto dell’imperatore Nerone

 Successit Claudio imperatori Nero, Caligulae, avunculo suo, simillimus. Imperium Romanum deformavit et deminuit atque tam inusitata Neronis luxuriă fuit ut, exemplo Caii Caligulae, in calidis et frigidis se lavaret unguentis, retibus aureis pisces captaret. Infinitam partem Senatus interfēcit, bonis civibus omnibus hostis fuit. Ad postremum se tanto dedecore prostituit, ut et saltaret et cantaret in scaena citharoedico habitu vel tragico. Parricidia multa commisit, fratre, uxore, sorore, matre interfectis. Urbem Romam incendit, ut spectaculi imaginem cernĕret quā olim Troiă captă arsĕrat. In re militari evēnit ut, nihil omnino faciens, Britanniam paene amisĕrit. Nam duo («due») sub Nerone nobilia oppida ibi capta atque eversa sunt; Armeniam Parthi cepērunt legionibus Romanis sub iugum missis. Duo tamen provinciae sub eo factae sunt, Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiae post regis Cotti obitum. Propter haec facinora ab omnibus destitutus est et a Senatu hostis iudicatus: namque imperatorem punire decrevērunt tali poenā ut nudus per publicum duceretur, cervice eius insertā furcae, atque usque ad mortem virgis caederetur, inde a saxo praecipitaretur. Tunc accidit ut Nero e Palatio fugĕrit et in suburbano apud libertum suum se interfecĕrit.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 12 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile