Il sogno di Eudemo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il sogno di Eudemo

 Eudemus Cyprius, familiaris Aristotelis, iter in Macedoniam faciens Pheras venit, quae erat urbs in Thessalia tum admŏdum nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur. In eo igitur oppido graviter aeger Eudemus fuit et omnes medici putabant se eum non sanaturos esse; ei in quiete visus est iuvenis egregia facie dicere eum perbrevi integrā valetudine futurum esse, paucisque diebus occisurum (esse) Alexandrum tyrannum, ipsum autem Eudemum quinquennio post domum esse rediturum. Atque ita convaluit Eudemus, et ab uxoris fratribus interfectus est tyrannus. Quinto autem anno exeunte, quod erat spes ex illo somnio in Cyprum illum ex Sicilia rediturum esse, pugnans apud Syracusas Eudemus occĭdit; ex quo ita illud somnium explanatum est: postquam animus Eudemi e corpore excessĕrat, tum domum revertisse videbatur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile