Amore oltre la morte


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Amore oltre la morte

 M. Plautius, postquam, Senatus iussu, classem Romanam ex Asia in Italiam reduxit atque ad Tarentum appulit, magna cum laude exceptus est. Ibi, quod statim uxorem Orestillam vidēre cupiebat, domum cucurrit sed, omnibus servis lugentibus, ante ianuam constitit anxius. Uxor enim, morbo oppressa, decessĕrat. Funerata uxore et in rogum imposita, vir, mortis quietem cupiens, ad rogum accessit; frigidum Orestillae amatae corpus manu permulcere incipit. Postea ferro incubuit atque, oculos in uxoris vultum defigens, animam expiravit. Amici quia virum humi iacentem videbant, tanto amore obstupefacti, Plautium, togatum et calceatum, corpori coniugis iunxērunt. Deinde, subiectis facibus, virum atque uxorem unā cremavērunt; ibi eorum sepulcrum positum est atque Tarenti etiam nunc conspicitur. Fletus omnium fatalem exitum commiserantium usque ad caelum attollebantur. Si hominibus exstinctis sensus sunt, Plautius et Orestilla etiam nunc gestiunt quia unā vixērunt atque ad Inferos venērunt.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato 6 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile