Costumi dei Britanni


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Costumi dei Britanni

 In Britannia infinita est hominum multitudo, creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum numerus ingens. Britanni leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec animalia tamen alunt animi voluptate. Britanniae loca sunt temperatiora quam Galliae, quia mitiores hiemes (sunt). Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica consuetudine differunt. Interiores incolae plerique frumenta non serunt sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit corporis colorem, atque hoc horribiliores sunt in pugna adspectu, homines capillis praeterea sunt promissis atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius.
da Cesare


Oggi hai visualizzato 11 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile