banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Forza d'animo del filosofo Posidonio
Pagina 359 Numero 14

 Posidonium ipse saepe vidi et id dicam, quod solebat narrare Pompeius, se, cum Rhodum venisset decedens ex Syria, audire voluisse Posidonium; sed cum audisset eum graviter esse aegrum, quod vehementer eius artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum visere; quem ut vidisset et salutavisset honorificisque verbis prosecutus esset molesteque se dixisset ferre, quod eum non posset audire, at ille: «Tu vero - inquit - potes, ne committam ut dolor corporis efficiat, ut frustra tantus vir ad me venerit». Itaque narrabat eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum nisi quod esset honestum, cubantem disputavisse, cumque quasi faces ei doloris admoverentur, saepe dixisse: «Nihil agis, dolor! Quamvis sis molestus, numquam te esse confitebor malum».
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43278
[degiovfe] - [2017-01-30 22:02:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!