banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Discorso di Catilina ai congiurati
Pagina 357 Numero 8

 «Ni virtus fidesque vestra spectata mihi essent, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, animus ausus est maximum atque pulcherrimum facinus incipere, simul quia vobis eadem, quae mihi, bona malaque esse intellexi. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, nos omnes strenui et boni sine gratia, sine auctoritate fuimus, obnoxii iis quibus, si res publica valeret, formidini essemus. Nobis est inopia, aes alienum, mala res, spes multo asperior: denique quid reliqui habemus praeter miseram animam? Illa libertas, quam semper optastis, divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt; fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. Haec vobiscum agam, nisi forte animus me fallit et vos servire magis quam imperare parati estis».
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43272
[degiovfe] - [2017-01-30 19:11:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!