banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'amicizia tra Lelio e Cornelio Scipione
Pagina 356 Numero 6

 Equidem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna aut natura tribuit, nihil habeo quod cum amicitia Scipionis possim comparare. In hac mihi de re publica consensus, in hac rerum privatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis fuit. Numquam illum ne minima quidem re offendi, nihil audivi ex eo quod ipse nollem: una domus erat, idem victus isque communis, neque solum militia, sed etiam peregrinationes rusticationesque communes. Quarum rerum recordatio et memoria si una cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi atque amantissimi viri ferre nullo modo possem. Sed nec illa exstincta sunt alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea et, si illis plane orbatus essem, magnum tamen adferret mihi aetas ipsa solacium: diutius enim iam in hoc desiderio esse non possum.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43270
[degiovfe] - [2017-01-30 14:23:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!