banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Attico all'inizio della guerra civile
Pagina 355 Numero 3

 Athenas ex Asia Sulla decedens cum venisset, quamdiu ubi fuit, secum habuit Pomponium, captus adulescentis et humanitate et docrina. Sic enim Graece loquebatur ut Athenis natus videretur ob eamque rem Atticus nominaretur; tanta autem erat suavitas sermonis Latini ut appareret in eo nativum quemdam leporem esse, non ascitum. Idem poemata pronuntiabat et Graece et Latine sic ut supra nihil posset addi. Quibus rebus factum est ut Sulla nusquam eum ab se dimitteret cuperetque secum ducere ad bellum contra Marium. Qui cum ei persuadere tentaret, «Noli, oro te - inquit Pomponius - me ducere adversus cives meos, cum quibus olim Italiam reliqui ne contra te bello civili arma ferrem». At Sulla, adulescentis officio collaudato, omnia munera ei, quae Athenis acceperat, proficiscens iussit deferri.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43267
[degiovfe] - [2017-01-30 13:53:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!