banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
In ogni momento bisogna essere pronti a morire
Pagina 347 Numero 24

 Hoc animo tibi hanc epistulam scribo, tamquam me cum maxime scribentem mors evocatura sit: paratus exire sum et ideo fruar vita, quia quam diu futurum hoc sit, non nimis pendeo. Ante senectutem curavi, ut bene viverem, in senectute, ut bene moriar: bene autem mori est libenter mori. Da operam, ne quid unquam invitus facias: quicquid necesse futurum est repugnanti, in volenti necessitas non est. Ita dico: qui imperia libens excipit, partem acerbissimam servitutis effugit, facere quod nolit. Non qui iussus aliquid facit, miser est, sed qui invitus facit. Itaque sic animum componamus, ut quicquid res exiget, id velimus et in primis ut finem nostri sine tristitia confitemur. Ante ad mortem quam ad vitam praeparandi sumus.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43261
[degiovfe] - [2017-01-30 10:05:28]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!