banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Romani preoccupati della potenza degli Achei
Pagina 345 Numero 23

 Poenis ac Macedonibus subactis Aetolorumque viribus debilitatis, soli ex Graecia universa Achaei nimis potentes tunc Romanis videbantur, non propter singularum civitatum nimias opes, sed propter conspirationem universarum. Quaerentibus igitur Romanis causas belli, tempestive fortuna querelas Spartanorum obtulit, quorum agros Achaei populabantur. Spartanis a senatu responsum est legatos se ad inspiciendas res sociorum missuros; sed legatis occulta mandata data sunt, ut corpus Achaeorum dissolverent singulasque urbes proprii iuris facerent, quo facilius et ad obsequium cogerentur et, si quae urbes contumaces essent, fatigarentur. Igitur legati, omnium civitatum principibus Corinthum evocatis, decretum senatus recitant; expedire omnibus dicunt, ut singulae civitates sua iura et suas leges habeant. Quod ubi omnibus innotuit, veluti in furorem versi universum peregrinum populum trucidant; legatos quoque ipsos Romanorum violassent, nisi audito tumultu trepidi fugissent.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43260
[degiovfe] - [2017-01-30 09:48:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!