banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il console esorta a portare la guerra in Macedonia
Pagina 345 Numero 22

 Consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, contione advocata: «Ignorare – inquit – mihi videmini, Quirites, vos consuli non utrum bellum an pace habeatis, sed utrum in Macedoniam legiones transportetis, an hostes in Italiam accipiatis. Hoc quantum intersit, si numquam alias, Punico proximo bello certe experti estis. Quis enim dubitat quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram implorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa nostra clade in Italiam accepimus? Non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto die quam Corintho solverit naves, in Italiam Philippus perveniet. Ne aequaveritis Hannibali Philippum, ne Carthaginiensibus Macedonas».
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43259
[degiovfe] - [2017-01-30 09:44:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!