banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Matrone avvelenatrici
Pagina 344 Numero 21

 Cum primores civitatis similibus morbis et eodem ferme omnes eventu morerentur, ancilla quaedam ad Fabium Maximum, aedilem curulem, se indicaturam esse causam publicae pestis professa est, si ab eo fides sibi data esset haud futurum esse noxae indicium. Fabius confestim rem ad consules, consules ad senatum referunt, consensuque omnium fides (ancillae) indici data est. Tum patefactum est muliebri fraude civitatem premi matronasque venena coquere et, si sequi extemplo velint, manifesto deprehendi posse. Secuti indicem, matronas quasdam coquentes medicamenta invenerunt. Quibus in forum delatis, duae ex iis, Cornelia et Sergia, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab indice bibere iussae, epoto medicamento, suamet ipsae fraude interierunt. Comprehensae extemplo earum comites magnum numerum matronarum indicaverunt, ex quibus ad centum septuaginta damnatae sunt.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43258
[degiovfe] - [2017-01-30 09:39:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!