banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Filippo contro la Grecia
Pagina 344 Numero 20

 In Graeciam Philippus cum venisset sollicitatus paucarum civitatum direptione, et ex praeda modicarum urbium quantae opes universarum essent animo prospiciens, bellum toti Graeciae inferre statuit. Ad cuius emolumentum egregie pertinere ratus, si Byzantium, nobilem et maritimam urbem, receptaculum terra marique copiis suis futurum, in potestatem redegisset, eandem claudentem sibi portas obsidione cinxit. Deinde, ne unius urbis oppugnatione tantus exercitus teneretur, profectus cum fortissimis multas Chersonesi urbes expugnat, filiumque Alexandrum, decem et octo annos natum, ad se arcessit. In Scythiam quoque praedandi causa profectus est, more negotiantium impensa belli alio bello refecturus. Sed revertenti ab Scythia Triballi Philippo occurrunt; negant se transitum daturos esse, nisi portionem praedae accipiant. Hinc iurgium et mox proelium.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43257
[degiovfe] - [2017-01-30 09:19:46]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!