banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Proposte di resa
Pagina 341 Numero 17

 Si civis vester Alcon pacis condiciones ab Hannibale ad vos retulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis, nec transfuga ad vos venissem. Cum ille, aut vestra aut sua culpa, manserit apud hostem - sua, si metum simulavit; vestra, si periculum est apud vos vera referentibus - ego, ne ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad vos veni. Postquam nec ab Romanis vobis ulla spes est, nec vestra iam aut arma aut moenia vos satis defendunt, pacem affero ad vos magis necessariam, quam aequam: cuius ita aliqua spes est, si eam quemadmodum ut victor fert Hannibal, sic vos ut victi audietis: et non id, quod amittitur, in damno - cum omnia victoris sint - sed quidquid relinquitur, pro munere habituri estis.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43254
[degiovfe] - [2017-01-29 17:19:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!