banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La morte di Petronio
Pagina 334 Numero 15

 Forte illis diebus Campaniam petiverat Caesar (= Nerone), et Cumas usque progressus Petronius illic attinebatur; nec tulit ultra timoris aut spei moras. Neque tamen praeceps vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum obligatas, aperire rursum et adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam constantiae peteret. Audiebatque referentes amicos nihil de immortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina, et faciles versus. Servorum alios elargitione, quosdam verberibus adfecit. Iniit et epulas, somno indulsit, ut quamquam coacta mors fortuitae similis esset. Ne codicillis quidem, quod plerique pereuntium faciebant, Neronem aut Tigellinum aut quem alium potentium adulatus est: sed flagitia principis sub nominibus exoletorum (giovani prostituti) feminarumque et novitatem cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni. Fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula.
Tacito


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43252
[degiovfe] - [2017-01-29 17:14:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!