banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'inganno di Titurio Sabino
Pagina 330 Numero 13

 Titurius Sabinus, Caesaris legatus, idoneum quendam hominem et callidum delegit Gallum ex iis quos auxilii causa secum habebat. Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat, et quid fieri velit edocet. Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum proponit, quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur docet, neque longius abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur. Quod ubi auditum est, conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse et ad castra iri oportere. Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, spes Venetici belli. His rebus adducti non prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt quam ab his sit concessum ut arma capiant et ad castra contendant. Qua re concessa laeti, ad castra pergunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43250
[degiovfe] - [2017-01-29 13:27:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!