banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Uomini che secondo Cicerone furono eloquenti
Pagina 326 Numero 10

 Possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iam inclinatum a Pyrrhi pace revocaverit; possumus C. Fabricium, quia sit ad Pyrrhum ut captivos recuperaret missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurimum ingenio valuisse videatur; M. Curium, quod is tribunus plebis, interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra plebem habente, cum de plebe consulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit; quod fuit permagnum nondum lege Maenia lata. Licet aliquid etiam de M. Popilii ingenio facundiaque suspicari, qui, cum consul esset eodem tempore et sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebis contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus, ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43247
[degiovfe] - [2017-01-29 13:06:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!