banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Opposte interpretazioni di un sogno
Pagina 324 Numero 6

 Darium anxium de instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis arcessivit. Castra Alexandri magno ignis fulgore conlucñre ei visa sunt et paulo post Alexander adduci ad ipsum in eo vestis habitu quo quondam ipse fuisset, equo deinde per Babylonia vectus subito cum ipso equo oculis esse subductus. Ad haec vates varia interpretatione curam distrinxerant: alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arxissent, quod Alexandrum, deposita regia veste, in Persico et vulgari habitu perductum ad se vidisset. Quidam contra augurabantur, quippe quod illustria Macedonum castra visa essent fulgorem Alexandro portendere; quod Alexander vestem Persicam ac vulgarem habuisset, haud ambigue regnum Asiae, quoniam in eodem habitu Dareus fuisset, cum appellatus est rex.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43243
[degiovfe] - [2017-01-29 12:49:33]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!