banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Attico lascia Roma e va a vivere ad Atene
Pagina 320 Numero 4

 Pater Pomponi Attici mature decessit. Ipse adulescentulus propter affinitatem P. Sulpicii, qui tribunus plebis interfectus est, non expers fuit illius periculi: namque Anicia, Pomponi consobrina, nupserat M. Servio, fratri Sulpicii. Itaque interfecto Sulpicio, posteaquam vidit Cinnano tumulto civitatem esse perturbatam, dissociatis animis civium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis faverent partibus, idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis Athenas se contulit. Neque eo setius adulescentem Marium, hostem iudicatum iuvit opibus suis, cuius fugam pecunia sublevavit. Ac, ne illa peregrinatio detrimentum aliquod afferret rei familiari, eodem magnam partem fortunarum traiecit suarum. Hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissimus. Nam praeter gratiam, quae iam in adulescentulo magna erat, saepe suis opibus inopiam eorum publicam levavit: nam universos frumento donavit. Hic autem se gerebat, ut communis infimis, par principibus videretur.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43241
[degiovfe] - [2017-01-29 12:19:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!