banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Filopemene è fatto prigioniero
Pagina 311 Numero 24

 Messenii desciverant a concilio Achaico. Cum bello superiores essent Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur, ad praeoccupandam Coronen, quam hostes petebant, profectus, atque ibi in valle iniqua cum equitibus paucis oppressus. Ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt: sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper electos, tenuit. Dum locum ad evadendas angustias ipse cogendo agmen praebet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis, haud multum afuit quin exanimaretur, septuaginta annos iam natus, et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis. Iacentem hostes superfusi oppresserunt; cognitumque a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque, et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes; nuntios praemittunt: «Debellatum esse; Philopoemenem captum adduci».
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43236
[degiovfe] - [2017-01-28 22:12:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!