banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un ambasciatore perde la vita durante la missione
Pagina 309 Numero 20

 Vellem di immortales fecissent ut vivo potius Servio Sulpicio gratias ageremus quam honores mortuo quaereremus. Nec vero dubito quin, si ille vir legationem renuntiare potuisset, reditus eius et vobis gratus fuerit et rei publicae salutaris futurus. Quod si cuiquam legato iustus honos habitus est in morte, in nullo iustior quam in Servio Sulpicio reperietur. Ceteri, qui in legatione mortem obierunt, ad incertum vitae periculum sine ullo mortis metu profecti sunt: Servius Sulpicius cum aliqua spe perveniendi ad M. Antonium profectus est, nulla revertendi. Quis dubitat quin ei vitam abstulerit ista legatio?
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43233
[degiovfe] - [2017-01-28 20:41:09]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!