banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
adattabile
Discorso di Alessandro Magno ai soldati persiani
Pagina 306 Numero 18

 «Cum ex Europa traicerem in Asiam multas nobiles gentes, magnam vim hominum imperio meo me additurum esse sperabam. Nec deceptus sum quod de his credidi famae. Sed ab illa hoc quoque accessit, quod video fortes viros erga reges suos pietatis invictae. Luxu omnia fluere credideram et nimia felicitate mergi in voluptates. At, hercules, munia militiae hoc animorum corporumque robore aeque inpigre toleratis; et cum fortes viri sitis, non fortitudinem magis quam fidem colitis. Itaque et dilectum e vobis iuniorum habui et vos meorum militum corpori inmiscui. Idem ambitus, eadem arma sunt vobis. Obsequium vero et patientia imperii longe praestantior est quam ceteris. Asiae et Europae unum atque idem regnum est. Macedonum vobis arma do; et cives mei estis et milites. Nec Persis Macedonum morem adumbrare, nec Macedonibus Persas imitari indecorum. Eiusdem iuris esse debent qui sub eodem rege victuri sunt».
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43231
[degiovfe] - [2017-01-28 20:37:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!