banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro e il medico Critobulo
Pagina 302 Numero 13

 Alexandro in tabernaculum relato, medici lignum sagittae infixae corpori abscidunt, ne spiculum moveretur. Corpore deinde nudato animadverterunt hamos inesse telo nec aliter id posse extrahi, nisi vulnus augendo. Ceterum medici verebantur ne effluvium sanguinis efficerent corpus secando, quippe cum ingens telum in viscera penetravisset. Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus, metuebat ne infelix exitus sectionis in eius caput recideret. Lacrimantem eum ac metuentem et sollecitudine propemodum exanguem rex conspexerat: «Quid expectas? - inquit - Cur quamprimum hoc dolore me moriturum non liberas? An times, ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?» Tum Critobulus tandem, vel finito vel dissimulato metu, hortari eum coepit ut se continendum praeberet, dum spiculum evelleret: sciebat enim etiam levem corporis motum noxium fore. Rex, cum affirmasset nihil opus esse iis qui semet continerent, sicut praeceptum erat, sine motu praebuit corpus.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43226
[degiovfe] - [2017-01-28 20:02:25]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!