banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Marco Aurelio scrive al maestro Frontone per il suo compleanno
Pagina 302 Numero 12

 Ave mi magistre optime. Scio natali die cuiusque amicos vota suscipere pro eo; ego tamen, quia te iuxta ac memet ipsum amo, volo hac die, tuo natali, mihi bene precari. Igitur iam primum Pergami arcem ascendo et Aesculapio supplico, uti valetudinem magistri mei bene temperet vehementerque tueatur. Inde Athenas degredior; Minervam genibus nixus obsecro et oro, si quid ego umquam litterarum sciam, ut id potissimum ex Frontonis ore in pectus meum commigret. Nunc redeo Romam deosque viales et permarinos votis imploro, uti mihi omne iter tua praesentia comitatum sit (comitatum sit ha valore passivo), neque ego tam saepe tam saevo desiderio fatiger. Postremo omnes omnium populorum praesides deos quaeso tribuant hoc nobis, ut istum diem, quo mihi natus es, tecum firmato laetoque concelebrem. Vale mi dulcissime et carissime magister. Rogo, corpus cura, ut cum venero videam te.
Marco Aurelio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43225
[degiovfe] - [2017-01-28 19:50:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!