banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quanto tempo sprecato!
Pagina 299 Numero 10

 Nemo invenitur, qui pecuniam suam dividere velit: vitam unusquisque quam multis distribuit! Libet itaque ex seniorum turba comprendere aliquem: «Pervenisse te ad ultimum aetatis humanae videmus, centesimus premitur annus: agedum, ad computationem aetatem tuam revoca. Duc quantum ex isto tempore creditor, quantum amica, quantum rex, quantum cliens abstulerit, quantum lis uxoria, quantum servorum coercitio, quantum officiosa per urbem discursatio; adice morbos, adice quod et sine usu iacuit: videbis te pauciores annos habere quam numeras. Repete memoria tecum quando certus consilii fueris, quotus quisque dies ut destinaveras recesserit, quando in statu suo vultus, quando animus intrepidus fuerit, quid in tam longo aevo feceris, quam multi vitam tuam diripuerint, te non sentiente quid perderes, quantum vanus dolor, stulta laetitia, avida cupiditas, blanda conversatio abstulerit, quam exiguum tibi relictum sit: intelleges te immaturum mori».
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43223
[degiovfe] - [2017-01-22 10:07:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!