Chi sono i filosofi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Chi sono i filosofi

 Pythagoram Phliuntem ferunt venisse eumque cum Leonte, principe Phliasiorum, docte et copiose disseruisse quaedam. Cuius ingenium et eloquentiam cum admiratus esset Leon, quaesivit ex eo, quam artem maximam existimaret; at ille nullam artem quidem se scire, sed esse philosophum respondit. Admiratus Leon novitatem nominis quaesivit quinam essent philosophi et quid inter eos et reliquos interesset. Pythagoras autem respondit similes sibi videri vitam hominum et mercatum illum, qui haberetur (= si teneva) maximo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate. Nam illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae petunt, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducuntur, alii autem nec plausum nec lucrum quaerunt, sed visendi causa veniunt studioseque perspiciunt quid agatur et quo modo: sic in hac vita rari sunt qui, ceteris omnibus pro nihilo habitis, rerum naturam studiose intuantur; hi se appellant sapientiae studiosos, id est philosophos.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43222

[degiovfe] - [2017-01-28 18:07:28]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile