banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Incertezze del senato alla vigilia della guerra civile
Pagina 297 Numero 6

 Probat rem senatus de mittendis legatis; sed qui mitterentur non reperiebantur, maximeque timoris causa pro se quisque id munus legationis recusabat. Pompeius enim discedens ab urbe in senatu dixerat eodem se habiturum esse loco (eodem loco habere = considerare allo stesso modo) eos qui Romae mansissent et qui in castris Caesaris fuissent. Sic triduum disputationibus excusationibusque extrahitur. Subicitur etiam L. Metellus tribunus plebis ab inimicis Caesaris, qui hanc rem distrahat, reliquasque res, quascumque agere instituerit, impediat. Cuius cognito consilio, Caesar, frustra diebus aliquot consumptis, ne reliquum tempus amittat, infectis iis rebus quae agere destinaverat, ab urbe proficiscitur atque in ulteriorem Galliam pervenit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43218
[degiovfe] - [2017-01-28 15:24:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!