banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Aneddoti su Alessandro Magno
Pagina 294 Numero 4

 Lampsacenae urbis salus unius vaframenti beneficio constitit: nam cum ad excidium eius summo studio Alexander ferretur progressumque extra moenia Anaximenen praeceptorem suum vidisset, quia manifestum erat futurum ut preces suas irae eius opponeret, non facturum se quod petisset iuravit. Tunc Anaximenes «Peto - inquit - ut Lampsacum diruas». Haec velocitas sagacitatis oppidum vetusta nobilitate inclitum exitio, cui destinatum erat, subtraxit.
Demadis dictum sapiens fuit: nam Atheniensibus qui recusabant divinos honores Alexandro decernere: «Videte - inquit - ne, dum caelum custoditis, terram amittatis». Alexandri pectus insatiabile laudis potentiae fuit. Nam Anaxarcho, comiti suo, qui ex auctoritate Democriti praeceptoris innumerabiles mundos esse dicebat: «Heu me - inquit - miserum, quod ne uno quidem adhuc potitus sum!» Angusta illi homini possessio fuit, quae deorum omnium domicilio sufficit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43216
[degiovfe] - [2017-01-28 15:14:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!