banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un sogno mal interpretato
Pagina 291 Numero 3

 Eudemus Cyprius, iter faciens in Macedoniam, Pheras venit, quae ab Alexandro tyranno crudeli imperio tenebatur. In eo oppido Eudemus tam aeger erat ut omnes medici iam desperarent. Ei visus est in somnis iuvenis egregia facie dicere fore ut brevi tempore convalesceret, paucisque diebus Alexandrum tyrannum moriturum esse, ipsum Eudemum quinto post anno domum rediturum esse. Atque evenit quod iuvenis dixerat: et convaluit Eudemus, et ab uxoris fratribus interfectus est tyrannus. Quinto autem anno cum ex illo somnio sperabat se in Cyprum rediturum esse, Eudemus dum pugnat in proelio occisus est. Postea sapientes illud somnium ita interpretati sunt, animum Eudemi, postquam e corpore excesserat, tum domum revertisse.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43215
[degiovfe] - [2017-01-28 13:58:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!