banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Considerazioni di Metello sul matrimonio
Pagina 285 Numero 11

 Multis et eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, gravis ac diserti viri, quam in censura dixit ad populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur. In ea oratione ita scriptum fuit: «Si sine uxoribus pati possemus, Quirites, omnes ea molestia careremus; sed quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est». Nonnulli putaverunt Q. Metellum censorem non oportuisse de molestia incommodisque perpetuis rei uxoriae confiteri: censebant enim id non esse hortari, sed dissuadere absterrereque a matrimonio; sed contra dicebant ei adseverandum esse nullas plerumque esse in matrimoniis molestias et, si quae tamen accidere nonnumquam viderentur, parvas et leves facilesque toleratu esse, maioribusque eas emolumentis et voluptatibus oblitterari easdemque ipsas neque omnibus neque naturae vitio, sed quorundam maritorum culpa et iniustitia evenire.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43207
[degiovfe] - [2017-01-27 23:52:33]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!