banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La vita di Cesare è indispensabile per i Romani
Pagina 284 Numero 10

 Omnia sunt excitanda tibi uni, C. Caesar, quae iacere sentis perculsa atque prostrata belli ipsius impetu; constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines, propaganda suboles, omnia, quae dilapsa iam diffluxerunt, severis legibus vincienda sunt. Tibi nunc omnia belli vulnera sananda sunt, quibus praeter te mederi nemo potest. Itaque illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: «Satis diu vel naturae vixi vel gloriae». Satis, si ita vis, fortasse naturae, addo etiam gloriae; at patriae certe parum. Quare omitte istam in contemnenda morte prudentiam, noli nostro periculo esse sapiens. Tibi elaborandum est ut rem publicam constituas; cum et patriae solveris et naturam ipsam expleveris satietate vivendi, tum te satis diu vixisse dicito.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43206
[degiovfe] - [2017-01-27 23:08:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!