banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il duello tra un macedone e un greco
Pagina 284 Numero 8

 Horratas Macedo coepit postulare a Dioxippo ut postero die secum ferro decerneret. A Dioxippo contemptim militarem eludente ferociam accepta condicio est; ac postero die rex destinata exsequi passus est. Macedo iusta arma sumpserat, aureum clipeum, hastam, quam sarisam vocant, laeva tenens, dextra lanceam gladioque cinctus, velut cum pluribus simul dimicaturus. Dioxippus, oleo nitens et coronatus laeva puniceum amiculum, dextra validum nodosumque stipitem praeferebat. Igitur Macedo lanceam emisit: quam Dioxippus cum exigua corporis declinatione vitasset, antequam ille hastam transferret in dextram, adsiluit et stipite eam fregit. Amisso utroque telo Macedo gladium coeperat stringere. Quem occupatum complexu, pedibus repente subductis, Dioxippus arietavit in terram ereptoque gladio pedem super cervicem iacenti imposuit, stipitem intentans elisurusque eo victum, ni prohibitus esset a rege.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43204
[degiovfe] - [2017-01-27 23:09:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!