banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
adattabile
Il piano di Labieno
Pagina 283 Numero 7

 T. Labienus, Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium comperisset sollicitare civitates et coniurationem contra Caesarem facere, infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse. Quem quia non arbitrabatur vocatum in castra venturum, ne temptando cautiorem faceret, C. Volusenum Quadratum misit, ut eum per simulationem colloquii curaret interficiendum. Ad eam rem idoneos ei tradidit centuriones. Cum in colloquium ventum esset et, ut convenerat, manum Commii Volusenus adripuisset, centurio vel insueta re permotus, vel a familiaribus prohibitus, celeriter Commium conficere non potuit; graviter tamen primo ictu gladio caput percussit. Cum utrimque gladii destricti essent, non tam pugnandi quam diffugiendi fuit utrorumque consilium: nostrorum, quod mortifero vulnere Commium credebant adfectum, Gallorum, quod, insidiis cognitis, plura quam videbant extimescebant. Quo facto, statuisse Commius dicebatur numquam in conspectum cuiusquam Romani venire.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43203
[degiovfe] - [2017-01-27 23:01:09]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!