banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Opere pubbliche eseguite nell'anno 174
Pagina 282 Numero 6

 Censores vias sternendas silice in urbe, glarea extra urbem substruendas marginandasque primi omnium locaverunt, pontesque multis locis faciendos. Clivum Capitolinum silice sternendum curaverunt et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad senaculum. Et extra portam Trigeminam emporium lapide straverunt stipitibusque saepserunt et porticum Aemiliam reficiendam curaverunt, gradibusque ascensum ab Tiberi in emporium fecerunt et intra eandem portam in Aventinum porticum silice straverunt. Iidem Calatiae et Auximi muros faciendos locaverunt; venditisque ibi publicis locis pecuniam, quae redacta erat, tabernis utrique foro circumdandis consumpserunt. Et alter ex iis Fulvius Flaccus ipsorum pecunia in Iovis aedem Pisauri et Fundis et Potentiae etiam aquam adducendam, et Pisauri viam silice sternendam curavit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43202
[degiovfe] - [2017-01-27 22:59:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!