banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tragici effetti di una pestilenza
Pagina 282 Numero 5

 L. Caecilio Metello Q. Fabio Maximo Serviliano consulibus inter cetera prodigia androgynus Romae visus iussu haruspicum in mare mersus est. Sed nihil impiae expiationis procuratio profecit; nam tanta subito pestilentia exorta est ut ministri quoque faciendorum funerum primum non sufficerent deinde non essent; iamque etiam magnae domus vacuae vivis plenae mortuis remanserunt: largissimae hereditates et nulli penitus heredes. Denique iam non solum in urbe vivendi sed etiam adpropinquandi ad urbem negabatur facultas, tam saevi per totam urbem tabescentium sub tectis atque in stratis suis cadaverum putores exhalabantur.
Orosio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43201
[degiovfe] - [2017-01-27 22:54:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!