banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Annibale rifiuta il piano di marciare su Roma
Pagina 282 Numero 4

 Hannibali victori ceteri circumfusi gratulabantur suadebantque ut, tanto perfunctus bello, et ipse sumeret et fessis militibus daret quod reliquum esset diei et noctis insequentis. Maharbal, praefectus equitum, ratus minime cessandum esse: «Post hanc pugnam - inquit - datur tibi potestas victor in Capitolio epulandi. Sequere: cum equitibus praecedam ita ut prius nos venisse quam venturos esse Romani sciant». Hannibali nimis laeta res visa est et maior. Itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait, sed putavit ad consilium pensandum tempore opus esse. Tum Maharbal: «Non omnia nimirum eidem dii dederunt: vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis». Mora eius diei satis creditur saluti fuisse Urbi atque imperio.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43200
[degiovfe] - [2017-01-27 22:52:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!