banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'ammutinamento di una coorte in Britannia
Pagina 278 Numero 27

 Eadem aestate cohors Usipiorum per Germanias conscripta et in Britanniam transmissa magnum ac memorabile facinus ausa est. Occiso centurione ac militibus, qui ad tradendam disciplinam manipulis inmixti exemplum et rectores habebantur, adactis per vim gubernatoribus tres liburnicas ascenderunt; et uno remigante, suspectis duobus eoque interfectis, nondum vulgato rumore secundum litus navigabant. Cum mox ad rapienda utilia adpulissent, cum plerisque Britannorum proelio congressi ac saepe victores, aliquando pulsi, eo ad extremum inopiae venerunt ut infirmissimos suorum, mox sorte ductos vescerentur. Atque ita circumvecti Britanniam, amissis navibus per inscitiam regendi, pro praedonibus habiti, primum a Suebis, mox a Frisiis intercepti sunt. Aliqui ex iis per commercia venundati et usque in Rheni ripas adducti, indicio tanti casus inlustrati sunt.
Tacito


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43196
[degiovfe] - [2017-01-27 21:54:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!