banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Astuzia e crudeltà di Alessandro
Pagina 276 Numero 20

 Alexander non regio, sed hostili more saevire in suos coepit. Maxime indignabatur se sermonibus suorum carpi et Philippi patris patriaeque mores subvertisse. Propter quae crimina Parmenio quoque senex interficitur. Fremere itaque omnes universis castris coepere innoxii senis casum miserantes. Quae cum nuntiata Alexandro essent, verens ne haec opinio etiam in Macedoniam divulgaretur, simulat se quosdam ex amicis in patriam victoriae nuntios missurum esse. Hortatur milites suis scribere. Datos fasces epistularum tacite ad se deferri iubet; ex quibus cognito de se singulorum iudicio, in unam cohortem eos, qui de rege durius opinati fuerant, contribuit, aut consumpturus eos aut in ultimis terris in colonias distributurus.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43189
[degiovfe] - [2017-01-27 19:15:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!