banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Come Polemone diventò filosofo
Pagina 273 Numero 16

 Polemo, perditae luxuriae adulescens, cum surrexisset e convivio non post occasum solis sed post ortum, domum redibat. Cum Xenocratis philosophi patentem ianuam vidisset, vino gravis, unguentis delibutus, sertis capite redimito, perlucida veste amictus, scholam eius intravit refertam turba doctorum hominum. Nec contentus tam deformi introitu, consedit etiam, ut lasciviis temulentiae elevaret clarissimum eloquium et prudentissima praecepta. Orta deinde hominum indignatione, Xenocrates vultum continuit in eodem habitu et, omisso quod disserebat, loqui coepit de modestia ac temperantia. Cuius sermonis gravitate resipiscere coactus, Polemo primum coronam capite detractam proiecit, paulo post brachium intra pallium reduxit; procedente tempore, oris convivalis hilaritatem deposuit; ad ultimum totam luxuriam exuit et, sanatus saluberrima unius orationis medicina, ex infami ganeone maximus philosophus evasit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43185
[degiovfe] - [2017-01-27 18:14:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!