banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dionisio si allea con i Galli
Pagina 273 Numero 15

 Dionysius tyrannus, quem supra a Sicilia exercitum in Italiam traiecisse bellumque Graecis intulisse memoravimus, expugnatis Locris, Crotonienses vix vires longo otio ex prioris belli clade resumentes adgreditur, qui fortius cum paucis tanto exercitui eius quam antea cum tot milibus Locrensium paucitati restiterunt. Tantum virtutis paupertas adversum insolentes divitias habet, tantoque insperata interdum speratã victoria certior est. Sed Dionysium gerentem bellum legati Gallorum, qui ante paucos menses Romam incenderant, societatem amicitiamque petentes adeunt, gentem suam inter hostes eius positam esse magnoque usui ei futuram vel in acie bellanti vel de tergo intentis in proelium hostibus adfirmant. Grata legatio Dionysio fuit. Ita pacta societate et auxiliis Gallorum auctus bellum velut ex integro restaurat.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43184
[degiovfe] - [2017-01-27 16:18:01]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!