banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Bisogna sempre obbedire ai genitori?
Pagina 264 Numero 10

 Quaeri solitum est in philosophorum disceptationibus an semper inque omnibus iussis patri parendum sit. Super ea re Graeci nostrique, qui de officiis scripserunt, tres sententias esse, quae considerandae sint, tradiderunt. Earum una est: omnibus, quae pater imperat, parendum. Altera est: in quibusdam parendum, quibusdam non obsequendum. Tertia est: nihil necessum esse patri obsequi et parere. Quoniam haec sententia nimis infamis est, super ea, quae dicta sunt, prius dicemus. Aut recte, inquiunt philosophi, imperat pater, aut perperam. Si recte imperat, non quia imperat, parendum est, sed quoniam id fieri ius est, faciendum est; si perperam, nequaquam scilicet faciendum quod fieri non oportet. Deinde ita concludunt: numquam est igitur patri parendum. Sed neque istam sententiam probari accepimus: frivola et inanis est. Neque autem illa, quam primo loco diximus, vera et proba videri potest: omnia parendum esse, quae pater iusserit. Quis patri oboediat, si proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam imperavit turpia aut impia? Media igitur sententia optima atque tutissima visa est: quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43179
[degiovfe] - [2017-01-27 13:53:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!