banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dolore inconsolabile della sorella di Augusto
Pagina 263 Numero 8

 Octavia amisit Marcellum, adulescentem animo alacrem, ingenio potentem, frugalitatis continentiaeque non mediocriter admirandae, patientem laborum, voluptatibus alienum. Nullum finem per omne vitae suae tempus flendi gemendique fecit. Talis per omnem vitam fuit qualis in funere et allevari recusans, secundam orbitatem iudicavit lacrimas amittere. Nullam habere imaginem filii carissimi voluit, nullam sibi de illo fieri mentionem. Tenebris et solitudini familiarissima, ne ad fratrem quidem respiciens, carmina celebrandae Marcelli memoriae composita aliosque studiorum honores reiecit et aures suas adversus omne solacium clausit. A solemnibus officiis seducta et ipsam magnitudinis fraternae nimis circumlucentem fortunam exosa, defodit se et abdidit nec lugubrem vestem deposuit.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43177
[degiovfe] - [2017-01-27 13:42:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!