banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Risoluto comportamento di un ambasciatore
Pagina 259 Numero 7

 C. Popilius a senatu legatus ad Antiochum missus, ut bello se, quo Ptolemaeum lacessebat, abstineret, cum ad eum venisset atque is prompto animo et amicissimo vultu dexteram ei porrexisset, invicem illi suam porrigere noluit, sed tabellas, senatus consultum continentes, tradidit. Quas ut legit, Antiochus dixit se cum amicis collocuturum. Indignatus Popilius, quod aliquam moram interposuisset, virgã solum, quo insistebat, denotavit et: «Prius - inquit - quam hoc circulo excedas, da responsum quod senatui referam». Non legatum locutum sed ipsam curiam ante oculos positam crederes: continuo enim rex adfirmavit fore ne amplius de se Ptolemaeus quereretur, ac tum demum Popilius manum eius tamquam socii apprehendit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43176
[degiovfe] - [2017-01-27 13:38:06]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!