banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I catilinari tentano di uccidere Cicerone
Pagina 258 Numero 4

 Intempesta nocte coniurationis principes Catilina convocat per M. Porcium Laecam, ibique multa de ignavia eorum questus docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capienda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent. Dicit se ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset, qui eius consiliis multum officiebat. Igitur, perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius eques Romanus et L. Vargunteius senator polliciti sunt ea nocte paulo post cum armatis hominibus se sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de improviso domi suo eum inparatum confodere. Curius ubi intellegit quantum periculum consuli impendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. Ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43173
[degiovfe] - [2017-01-26 19:34:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!