banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il timore della congiura genera lo scompiglio
Pagina 251 Numero 3

 Quibus rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat. Ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies peperat, repente omnes tristitia invasit: festinare, trepidare, neque loco, neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere, neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad coelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare, omnia pavere; superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipsa lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo. Postremo, dissimulandi causa aut sui purgandi, sicuti iurgio lacessitus foret, in senatum venit. Tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens, sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43172
[degiovfe] - [2017-01-26 19:15:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!