banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ciò che è importante per l'uomo
Pagina 249 Numero 1

 Quid praecipuum in rebus humanis est? Non classibus maria complesse nec in Rubri maris litore signa fixisse nec, deficiente ad iniurias terra, errasse in Oceano ignota quaerentem; sed animo omnia vidisse et vitia domuisse, qua maior nulla victoria est. Innumerabiles sunt qui populos, qui urbes habuerunt in potestate, paucissimi qui se habuerunt. Quid est praecipuum? Erigere animum supra minas et promissa fortunae; nihil dignum putare quod speres. Quid est praecipuum? Posse laeto animo adversa tolerare, quicquid acciderit sic ferre quasi tibi volueris accidere. Quid est praecipuum? Animus contra calamitates fortis et contumax, luxuriae non aversus tantum sed infestus, nec avidus periculi nec fugax, qui sciat fortunam non exspectare sed facere, et adversus eam intrepidus inconfususque prodire, nec illius tumultu nec huius fulgore percussus.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43170
[degiovfe] - [2017-01-26 18:50:09]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!