banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Opinioni dei filosofi sugli dei
Pagina 244 Numero 27

 Sunt autem alii philosophi, et hi quidem magni atque nobiles, qui deorum mente atque ratione omnem mundum administrari et regi censeant; neque vero id solum, sed etiam ab iisdem deis vitae hominum consuli et provideri putent. Nam putant et fruges et reliqua, quae terra pariat, et tempestates ac temporum varietates caelique mutationes, quibus omnia quae terra gignat maturata pubescant, a diis immortalibus tribui generi humano. Iidem multa quae dicuntur in libris colligunt, quae talia sunt ut dii immortales ad usum hominum ea ipsa fabricati esse paene videantur. Contra quos Carneades, summi ingenii summaque doctrina philosophus, ita multa disseruit ut excitaret homines non socordes ad veri indagandi cupiditatem. Res enim nulla est, de qua tantopere non solum indocti, sed etiam docti dissentiant; quorum opiniones tam variae sunt ut plus unã possit vera esse.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43167
[degiovfe] - [2017-01-26 14:25:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!