banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Risposte di Socrate
Pagina 243 Numero 25

 Socrates ab adulescentulo quodam consultus utrum uxorem duceret an se omni matrimonio abstineret, respondit, utrum eorum fecisset, eum acturum paenitentiam. «Hinc te - inquit - solitudo, hinc orbitas, hinc generis interitus, hinc heres alienus excipiet, illinc perpetua sollicitudo, contextus querellarum, dotis exprobratio, adfinium grave supercilium, garrula socrus lingua, subsessor alieni matrimonii, incertus liberorum eventus». Idem, cum Atheniensium scelerata dementia tristem de capite eius sententiam tulisset fortique animo et constanti vultu potionem veneni e manu carnificis accepisset, admoto iam labris poculo, uxore Xanthippe inter fletum et lamentationem vociferante innocentem eum periturum, «Quid ergo? - inquit - nocenti mihi mori satius esse duxisti?» Immensam illam sapientiam, quae ne in ipso quidem vitae excessu oblivisci sui potuit!
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43165
[degiovfe] - [2017-01-26 13:38:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!