banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone alla moglie
Pagina 242 Numero 23

 Brundisio profecti sumus a. d. II Kalendas Maias. Per Macedoniam Cyzicum petebamus. O me perditum! O afflictum! Quid nunc rogem te ut venias, mulierem aegram, et corpore et animo confectam? Non rogem? Sine te igitur sim? Si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuves; sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes, ad me fac venias. Unum hoc scito: si te habebo, non mihi videbor plane perisse. Sed quid Tulliola mea fiet? Iam id vos videte; mihi deest consilium. Cicero meus quid aget? Iste vero sit in sinu semper et complexu meo. Tu quod me hortaris ut animo sim magno et spem habeam recuperandae salutis, id velim sit eiusmodi, ut recte sperare possimus. Nunc, miser, quando tuas iam litteras accipiam? Quis ad me perferet? Quas ego expectassem Brundisii, si esset licitum per nautas. Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes. Cura ut valeas; et sic existimes me vehementius tua miseria quam mea commoveri.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43163
[degiovfe] - [2017-01-26 13:15:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!