banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Sulla natura delle lettere
Pagina 242 Numero 22

 Epistularum genera multa esse non ignoras; sed certissima est causa quapropter res ipsa inventa est, ut certiores faceremus absentes, si quid esset, quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. Huius generis litteras a me profecto noli exspectare: tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios; in meis autem rebus nihil est sane novi. Reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere delectant: unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. Utro me minus deceat uti, non intellego. Iocerne tecum per litteras? Civem mehercule non putaverim esse, qui in his temporibus ridere possit. An gravius aliquid scribam? Quid graviter scribam ad te, nisi de re publica? Atqui neque ea quae sentio scribere audeo, neque ea quae non sentio scribere volo. Quamobrem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, te ad studium summae laudis cohortabor; hoc non facio inflammandi tui causa, sed testificandi amoris mei.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43162
[degiovfe] - [2017-01-26 13:02:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!